Liber Sapientiae*

Caput 13: Versus 1

Scientia.Timor scilicet et reverentia. Unde: Ecce timor Domini, ipse est sapientia, et recedere a malo intelligentia. Recedit enim a malo, qui recedit a cultura idolorum: Deum timet, qui mandata ejus custodit: quiaInitium sapientiae timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eumPsal. 110..De hisoperibus, scilicet hominis, potuerunt cognoscere bonum artificem, qui proprie est, quia immutabilis, et semper idem, semper in se manens, regit omnia. Vanissima ergo vanitas hominum, qui pro Creatore creaturas venerantur.Neque operibus.Alii ignem colebant, quem Vulcanum vocabant; alii aetherem vel aerem, quem Jovem et Junonem dicebant; alii nimiam aquam, id est Neptunum; alii gyrum stellarum, qui diversis figuris animalium, positiones et cursum distribuebant astrorum; alii solem, quem Phoebum vocabant; alii lunam, id est, Dianam.RAB.Dupliciter peccant, etc., usque ad in quibus cupiditas hominis damnatur.
(* Traductions européennes)